|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quoniamque in mentem iam sollemne occurrit, quod propediem in tuo cathedrali templo ad honorem atque amplitudinem tuam pie celebrabitur, pro certo velimus apud Te tunc cogitatione praesentes Nos habeas, qui iam nunc vota facimus, ut proximo exspectati iubilaei die et coli a clero populoque tuo et diligi Te videas, utque, iusto affectus solacio, ceteris beneficiis novissimum annumerare valeas, quibus Deus, omnium bonorum auctor et distributor, opus tuum presbyterale et episcopale collustrare voluit.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Nihil enim iam dissimulantes consilia sua, excitant sese adversus Dei numen audacissime: Ecclesiae sanctae perniciem palam aperteque moliuntur, idque eo proposito, ut gentes christianas partis per Iesum Christum Servatorem beneficiis, si fieri posset, funditus despolient. - Quibus Nos ingemiscentes malis, illud saepe ad Deum clamare, urgente animum caritate, compellimur: Ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Verum postquam Deo, ut aequum est, tantum beneficiorum cumulum acceptum rettulimus, peculiares iis quoque gratias habemus, quibus veluti instrumentis ad Nos eiusmodi beneficiis complendos benigne ipsemet providenterque usus est: nationum, inquimus, rectoribus, qui, pretiosis Nos afficiendo muneribus et faciliora ad Nos itinera suis cuiusque populis comparando, voluntatem suam erga Nos admodum propensam declararunt; toti item, inquimus, catholicorum hominum familiae, qui universam propositam veniam aut domi aut in Urbe sibi ita peperere, ut luculenta non modo communi Patri sed etiam ceteris dederint fidei pietatisque suae testimonia.
|
Ma, dopo avere attribuito a Dio, come è giusto, un così grande cumulo di benefìci ringraziamo vivamente anche coloro che Egli adoperò, nella sua benigna provvidenza, quali strumenti per colmarCi di tanti favori: diciamo i capi di governo, che manifestarono la loro deferente benevolenza verso di noi, regalandoCi doni preziosi e rendendo più facile la venuta a Noi dei loro concittadini; diciamo tutta la grande famiglia dei cattolici, che l’offerta indulgenza plenaria lucrarono sia in patria sia in Roma, dando splendide testimonianze della loro fede e pietà non solo al Padre comune, ma anche a tutti gli altri fedeli.