Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administrationem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporum et sacrorum Ecclesiae ministrorum electionibus, vel causis, aut de aliis quibuslibet ad ecclesiasticam disciplinam, etiam quam exteriorem vocant, pertinentibus aliquid decernant, alterutrum est admittendum vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabilem catholicae Ecclesiae ordinationem. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationibus sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialibus etiam summi Principis decretis asserta fuit.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Alliciunt sane multos munera ita. abstrahentia atque saepe eos inducunt, ut communionem actionemque sarerdotalem, quibus animae directo attingantur, et actionem minus proximam, qua Ecclesiae Sanctae deserviatur, inter se conentur componere; quae altera actio fit aut ecclesiasticam administrationem exercendo, bene, Deo donante, digestam, aut varia obeundo numera, quae quidem magni sunt ponderis, tamen, cum sacerdotem saeculo implicent, periculum inferunt, ne ardor et exercitatio studii pastoralis defervescant atque adeo certo et proximo tini, qui catholico sacerdotio propositus est, officiatur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Cognitio Sacrorum Bibliorum Veteris et Novi Testamenti, Ss. Patrum ac perillustrium doctorum philosophiae et theologiae, inter quos princeps excellit S. Thomas Aquinas: scientia sacrae Liturgiae et modus eam ad effectum deducendi, quasi amoenissimus quidam hortus halantibus fioribus et proceris arboribus consitus: ac demum intelligentia et usus legum universarum Codicis Iuris Canonici, qui ordini inservit sociali sive quod ad causas domesticas attinet, hoc est ad dioecesium administrationem, sive ad rationes cum hominibus ac rebus externis: tres veluti fontes sunt doctrinae, disciplinae et sanctificationis, quibus refecti optimi quique sacerdotes, mente alta et animo firmo insignes, veri nobilesque effecti sunt administri Bcclesiae et animarum.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|