|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Alliciunt sane multos munera ita. abstrahentia atque saepe eos inducunt, ut communionem actionemque sarerdotalem, quibus animae directo attingantur, et actionem minus proximam, qua Ecclesiae Sanctae deserviatur, inter se conentur componere; quae altera actio fit aut ecclesiasticam administrationem exercendo, bene, Deo donante, digestam, aut varia obeundo numera, quae quidem magni sunt ponderis, tamen, cum sacerdotem saeculo implicent, periculum inferunt, ne ardor et exercitatio studii pastoralis defervescant atque adeo certo et proximo tini, qui catholico sacerdotio propositus est, officiatur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administrationem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporum et sacrorum Ecclesiae ministrorum electionibus, vel causis, aut de aliis quibuslibet ad ecclesiasticam disciplinam, etiam quam exteriorem vocant, pertinentibus aliquid decernant, alterutrum est admittendum vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabilem catholicae Ecclesiae ordinationem. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationibus sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialibus etiam summi Principis decretis asserta fuit.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Neque omiserunt ipsi Pontifices, ubi opportunum existimarunt, in gravissimis praesertim temporum perturbationibus, ac sanctissimae nostrae religionis, civilisque societatis calamitatibus generalia convocare Concilia, ut cum totius catholici orbis Episcopis, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, collatis consiliis, coniunctisque viribus ea omnia provide, sapienterque constituerent, quae ad fidei potissimum dogmata definienda, ad grassantes errores profligando, ad catholicam propugnatam, illustrandam et evolvendam doctrinam, ad ecclesiasticam tuendam ac reparandam disciplinam, ad corruptos populorum mores corrigendos possent conducere.
|
Né gli stessi Sommi Pontefici tralasciarono, quando lo giudicarono opportuno, in modo particolare nelle gravissime perturbazioni dei tempi e nelle calamità della nostra santissima Religione e della civile società, di convocare Concilii generali, al fine di confrontare i propri consigli con quelli dei Vescovi di tutto il mondo cattolico: dei Vescovi che “ lo Spirito Santo pose a reggere la Chiesa di Dio”, così che con le forze riunite si adottassero sapientemente e provvidamente tutte quelle disposizioni che possono giovare principalmente a definire i dogmi, a condannare gli sparsi errori, a propugnare, a illustrare e a svolgere la dottrina cattolica, a mantenere e a rafforzare la disciplina ecclesiastica, a correggere i corrotti costumi dei popoli.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|