|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Affinché poi questa Nostra Lettera, e quanto contiene, giunga alla conoscenza di tutti coloro cui spetta, né alcuno di essi adduca la scusa di ignorarla, perché specialmente a tutti coloro ai quali nominativamente sarebbe da intimarsi forse non è aperta e sicura la via, vogliamo e comandiamo che essa sia letta a chiara ed alta voce dai Nostri cursori o da alcuni notai pubblici nelle patriarcali Basiliche Lateranense, Vaticana e Liberiana, quando il popolo interviene alle sacre funzioni, e dopo che è stata letta venga affissa alle porte delle dette Chiese ed a quelle della Cancelleria Apostolica, nel solito luogo di Campo di Fiori e negli altri soliti luoghi ove deve rimanere esposta per essere letta e conosciuta da tutti coloro che vogliono conoscerla; quando sarà rimossa, rimangano affisse le copie di essa negli stessi luoghi.
|
Ut vero Nostrae hae Litterae, et quae in eis continentur ad notitiam omnium, quorum oportet, perveniant, neve quis illorum ignorantiae excusationem praetendat, cum praesertim etiam non ad omnes eos, quibus nominatim illae essent intimandae, tutus forsitan pateat accessus, volumus, et mandamus, ut in Patriarchalibus Basilicis Lateranensi, Vaticana, et Liberiana, cum ibi multitudo populi ad audiendam rem divinam congregari solita est, palam clara Voce per Curiae Nostrae cursores, aut aliquos publicos notarios legantur, lectaeque in valvis dictarum Ecclesiarum, itemque Cancellariae Apostolicae portis, et Campi Florae solito loco, et in aliis consuetis locis affigantur, ubi ad electionem, et notitiam cunctorum aliquandiu expositae pendeant, cumque inde amovebuntur, earum nihilominus exempla in eisdem locis remaneant affixa.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
|
|
R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Causis Sanctorum, interea constitutae, praepositi diligentissime recognovissent, sententiam suam in ordinario eiusdem Congregationis coetu, in Vaticanas Aedibus habito die XV mensis Iulii, anno MCMLXIX, significaverunt, post auditam sive relationem Venerabilis Fratris Nostri Arcadii S. R. E. Cardinalis Larraona, huius causae Ponentis, sive Praelatorum Officialium iudicia; omnesque uno ore affirmaverunt sanctam Teresiam a Iesu dignam omnino esse, quae in doctorum Ecclesiae album ascriberetur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Novus hic auspicatissimus rerum ordo, in iuridiciali ac spiritali causa statutus, quem eventus ille, indelebili per omne aevum memoria dignus, Italiae cunctaeque catholicorum consortioni impertiit ac sollemniter sanxit, nunquam visus est Nobis tam magnam afferre animorum consensionem, quam cum primum ex externo elatoque Vaticanae Basilicae podio paternas Nostras pandentes atque extollentes manus, tum Romae, Summi Pontificatus sedi, dilectissimaeque urbi unde ortum duximus, tum Italiae icto foedere Catholicae Ecclesiae coniunctae, tum denique universis terrarum orbis populis effusa voluntate benediximus.